[298] EPISTOLA XCVIII.

REMBERTO ACKEMA

I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando.

S.

Literas quas ex nundinis, Vir Clarissime, scripsi, eas jampridem te accepisse arbitror. In iis quae mea sententia sit circa causam EUSSUMANAM, satis ex epistola, quam ad filium dedi cognovisti. Rogo ut plenum responsum, & ultimam ipsorum resolutionem ad eam epistolam urgeas. Si non fecerint omnino statui in jure progredi, ac tantum nunc fundamenti habemus per confessionem de pignorum alienatione factam, ut Gen. Comes non possit mihi ullo modo justitiam denegare. Cum & hoc factum in Comitis praejudicium cedat. Accedit quod brevi ad vos D. HOLTMANNUS descensurus sit, qui non gravabitur omnem mihi operam praestare, ut jus mihi quod solum peto administretur. Cum animadvertam corda eorum, sed nec matris rectum esse, non sinam me nudis verbis diutius extrahi. Quapropter & te & FRIDERICUM nostrum amanter rogo, ut pergatis me in hac causa, ut hactenus fecistis, adjuvare. De labore meo quem hac hyeme habui, jam ante tibi significavi, operam in describendo, ne uni nimis grave sit, partiri mihi visum est. Itaque tibi hic mitto examinationem Annotationum THEOD. BEZAE describendam, & BURMANIAE quasdam Epistolas, quas conjunget cum aliis ante a me missis. Vide quaeso, ut omnia recte describantur: nec omittantur ea quae in margine, a me & Doctore SAMUELE nostro annotata sunt. Quae verba sub se lineam habent, ea majusculis literis scribi debent. Non putamus meliorem rationem esse, qua pleraque scripta viri DEI in lucem veniant, quam si doctrinae aliorum opponantur, & maxime si hanc collationem cum BEZA, qui praecipuus inter eos est, instituamus, quapropter quod hic me fecisse vides, id continuabo contra ipsum per totum Testamentum. DOMINUS adsit mihi sua luce & gratia. Amen. Cogitare debes, an non ibi aliquis Typographus inveniri possit, qui haec imprimere velit. In contextu aberrare non poteris, si ad numeros modo respexeris. Bene vale, Vir Amantissime, in eo qui nos dilexit CHRISTO DOMINO & DEO nostro. Uxori & liberis omnem a me salutem & amorem. Col., XX. Maji, MDLXXXIV. styl. vet.

Tuus ex animo

A. A.